Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit?
Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas
erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt, ista natura.
Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam.
Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet.
Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese
adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus;
ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa
ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem
tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam
nemo umquam poterit esse securus.