Quid igitur, o mortales, extra petitis
intra vos positam felicitatem?
Error vos inscitiaque confundit. Ostendam breviter tibi
summae
cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil,
inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec
tu amittere
umquam velis, nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas
in his
fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si
beatitudo
est summum naturae bonum ratione degentis, nec est summum bonum
quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri,
manifestum est quoniam ad beatitudinem percipiendam fortunae
instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista
felicitas
vehit vel scit eam, vel nescit, esse mutabilem. Si nescit,
quaenam
beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat
necesse
est, ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor
non
sinit esse felicem. An vel si amiserit, neglegendum putat? Sic
quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum.