Felix nimium prior aetas
Contenta fidelibus arvis
Nec inerti perdita luxu,
Facili quae sera solebat
Ieiunia solvere glande.
Non Bacchica munera norant
Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
Somnos dabat herba salubres,
Potum quoque lubricus amnis,
Umbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabat,
Nec mercibus undique lectis
Nova litora viderat hospes.
Tunc classica saeva tacebant,
Odiis neque fusus acerbis
Cruor horrida tinxerat arva.
Quid enim furor hosticus ulla
Vellet prior arma movere,
Cum vulnera saeva viderent
Nec praemia sanguinis ulla?
Utinam modo nostra redirent
In mores tempora priscos!
Sed saevior ignibus Aetnae
Fervens amor ardet habendi.
Heu primus quis fuit ille
Auri qui pondera tecti
Gemmasque latere volentes
Pretiosa pericula fodit?